MUSIC BY LARS FORSLUND
Sacred Music from Rome
AVE MARIA
Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu
in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc, et in hora mortis nostrae.
Amen.
REGINA CAELIS
Regina caeli, laetare,
alleluia:Quia quem
meruisti portare,
alleluia. Resurrexit
sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum,
alleluia.
GLORIA
Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio,
et nunc, et semper,
et in saecula
saeculorum.
Amen.
SANCTUS
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus
exercituum: Plena es terra gloria tua: Gloria Patri,
Gloria Filio, Gloria Spiritui Sancto
JUBILATE DEO
Jubilate Deo omnis terra, Servite Domino in
laetitia. Laudate nomen ejus, quoniam suavis est
Dominus;
Alleluia!
SALVE REGINA
Salve Regina, mater misericordiae: vita, dulcedo,
et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii
Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in
hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et
Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post
hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis
Virgo Maria.
Amen
ORATIO FATIMA
Domine Jesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos
ab igne inferni, perduc in caelum omnes animas,
praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime
indigent.